- SOTOMAYOR
- SOTOMAYORnomen celebris in Gallaecia Familiae, cui grande decus intulit Gutierius Magister Ordinis Alcantarae 1456. mortuns, pater plurium liberorum, in quibus primogenitus Alfonsus Comes de Bclalcazar creatus est ab Henrico IV. Rege, ac reliquos Comites, quibus dein a Teresia de Zuniga Ducatus de Beiar et Marchionatus de Gibraleon obtigit, propagavit. Secundus Dn. de Alconchel fuit, sed successionem, per filiam Mariam, ad zunigas transmisit, unde Marchiones de Mirabel orti. Tertius Ferdinandus itidem filios et nepotes habuit. Eorum soror Maria, uxor Ludovici de Chaves, prolixam quoque posteritatem ex se dedit, nomine de Sotomaior, ad illos transmissô. Praeter quos alii sunt, cognominis Mendez Sotomayor Dnn. del Carpio; qui ad manueles maternum genus referunt, eorum hereditate demum ad Domum de Haro delatâ. De quibus omnibus vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Eur. Part. 2. p. 69. 96. et 99. nec non Arte Herald. Tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.